…Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.
          Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio…
          …Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gau-dium.
          Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gau-dium, quia natus est homo in mundum…
(Ioann., XVI, 7, 8, 20, 21)